monumenta.ch > Plinius > sectio 177

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 177
{L} prodest et suspiriosis linctu, purulenta quoque extussientibus et contra scorpionum ictus. vitiligines vivum nitro mixtum atque ex aceto tritum et inlitum tollit, item lendes, et in palpebris aceto sandaracato admixtum. habet et in religionibus locum ad expiandas suffitu domos. sentitur vis eius et in aquis ferventibus, neque alia res facilius accenditur, quo apparet ignium vim magnam ei inesse. fulmina, fulgura quoque sulpuris odorem habent, ac lux ipsa eorum sulpurea est.